# Tyrocinium chymicum 46

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/46

Fit ita: Sumitur liquor exaltandus, includiturque Pelicano aut vasi circulatorio, quatuor aut quinque eius partibus relictis vacuis, & ponitur in fimum vel balneum, ad altitudinem liquoris attenuabilis, vel paullo profundius: adeô vt reliqua vasis pars in aëre frigidiore extet: vt à fundi & laterum calore fiat artenuatio; à verticis verô frigore coagulatio: detineturque ita dictum vas, in calore moderato & continuo: donec Artista finem suum sit assecutus: fecibus, in fundo vitri, subsidentibus. Huc non immeritò referri posse videtur & FERMENTATIO: licet in terdum per eam, non tam fiat conspicua salubrium partium, à crassioribus segregatio; quàm potius ad nobilissimae essentiae extrahendae dispositio. Est autem exaltatio rei in substantia, per quam mediante digestione; calor agens exuperat, inque naturam suam vertit patiens. Caeterum quae fermentantur: sunt vel liquida; vel solida. Quae liquida sunt: vel talia sunt simpliciter; vt aqua, vinum: vel spissa & mollia vt mel, sapa. Liquida quae sunt simpliciter talia, si sint simul calida: per se fermentantur: vt vinum, pyraceum, pomaceum.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
