# Tyrocinium chymicum 47

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/47

Quae autem frigida sunt, vt succi expressi frigidi: opus habent additione rei externae, vt fecibus vini, cereuisiae, sale, vel aciditare aliqua, ad accelerationem ebullitionis & fermentationis. Spissa autem & mollia, sequentem in modum fermentari possunt. Recipe verbi gratiâ, mellis libras X. his adde libras quinquaginta aquae. Stent in calore moderato, per diem naturalem: deinde lento igne simul bulliant, & despumentur. Tertia pars exhalet: vel cum liquor efferuescit: ouum imponatur recens: quod si sursum fertur: perfectae coctionis signum est. Tum liquor ab igne remotus, calidê per duplicem pannum trajiciatur. , & ad solem, in vase idoneo, additis drachmis duabus Salis Tartari, vel salis communis, vel vncia vna alicuius aciditatis ponatur: & sic per quadraginta dies aut circiter: donec liquor sit clarus, vinique odorem referat, bulliat. Tunc enim vas claudendum, & hydromel in cella vsui reseruandum. Quae solida sunt & dura: vt semina, triticum, faeniculum, anisum, baccae iuniperi, aromata &c. comminui debent: iisque aqua affundi & sal proprius, vel analogus, aciditas, vel feces cereuisiae viniue, ad fermentionis accelerationem addi: ita vt ad dolium rei fermentandae pinta secum adjiciatur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
