# Tyrocinium chymicum 48

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/48

Quae verô durissima sunt, vt lapides: prius calcinari, postea fermentari debent: vt in sequentibus de corallis & plumbo dicetur. EXTRACTIO specialiter sic dicta est, quâ è misto, partes subtiliores & nobiliores à menstruo aliquo apprehensę, elementari crassitie in fundo relicta, extrahuntur: & in syrupi aut sapae consistentiam, destillatione, vel euaporatione coagulantur. Fit: cum materia tincturam habens, in menstruo conuenienti infunditur. clauscque vase ad digestionem ponitur. Postea eo aperto menstruum coloratum, per inclinationem separatur: affusoque alio vas clausum, ad digestionem rursus ponitur: idque toties repetitur, donce menstruum non amplius tingatur. Porrô depletiones filtrantur circulantur, & coagulantur, menstruo ad oleiformem consistentiam, vel etiam interdum ad siccitatem, pro rei natura & vsu, detracto.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
