# Tyrocinium chymicum 5

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/5

Nam dicunt: vestra remedia non modô nostris non sunt salubriora & tutiora: cum ne quidem satis sint salubria & tuta. Plaeraque enim vestra sunt venenata, & naturae humanae planê aduersa; vt pote metallica & ex mineralibus desumta: pleraque acria, corrosiua: pleraque calidiora, quàm vt conueniant, & graue [GR]ἐμπυρεῦμα[/GR] redolentia. Grauia haec sunt tela, & Chymicorum iugulum petitura, nisi rationis & experientiae clypeo excepta dextrê elidantur, Negari equidem haud potest: multa nostrorum medicamentorum, è mineralium & metallorum familia petita esse: sed propterea non venenata, non humanae naturae prorsus infesta. Quod si enim veteres iisdem omnibus, sed crudis & non praeparatis sicut ex Galeno, Dioscoride, Antidotario Nicolai Myrepsici & aliis videre est; & recentiores quidam famosissim Medici, vti Rondeletius, mercurio crudo in pillulis Barbarossae, ad morbum Neapolitanum expugnandum; Crato trium Caesarum Medicus felicissimus, cinabari ad vertiginem; & alii Antimonio, vt Cardanus, Iulius Alexandrinus, Matthiolus; Vitriolo Gesnerus; Croco Martis ad ictoros Fallopius; Sulphure vniuersi ad pulmonum affectus vsi sunt: cur nobis eadem rectê praeparata & omni venenosa malignitate exuta, in vsum medicum transferre non liceret?

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
