# Tyrocinium chymicum 53

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/53

LIBER SECVNDVS. ACTVM est superiori libro, de Solutione & Coagulatione in genere: nunc in sequentibus de operationum illarum effectis tractaturi sumus: licet in specie, quo modo singulorum corporum mistorum claustra reseranda sint, monstrari debeat: id quod etiam praestare conaremur: si nobis integrum Chymiae systema, & non tyrocinium conscribere proposuissemus. Sunt autem solutionis & coagulationis effecta, siue vt à quibusdam appellantur, species Chymicae, vel liquidae, vel molles, vel durae.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
