# Tyrocinium chymicum 54

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/54

Ad liquidas referri pòssunt: aquae ex floribus, herbis radicibus, corticibus, seminibus, lignis: aquae fortes; Spiritus acetum: olea: tincturae liquidae. Ad molles: balsami, extracta varia, tincturae molles. Ad duras: Sales, flores, magisteria, calces, croci tincturae siccae. CAPVT I. ANtequam ad ipsas liquorum formas quae vt plurimum destillatione fiunt, parandas, nos accingamus: generales quidam canones praemittendi videntur: quorum hic est. PRIMVS. Vasa, in quibus destillatio fit, non sint plumbea. Haec enim qualitate maligna liquores inficiunt, eos vomitiuos reddunt, sapores immutantnatiuos, & nonumquam ipsamet à vaporibus acribus ex re destllanda exspirantibus, corroduntur. Et si Galenus, aliique Medici sapientiores, aquam, quę per canales plumbeosfluit, improbant, propter malignitatem, visceribus internis valde infestam, quam inde contrahunt: de aquis, in vasis plumbeis destillantis quid sentiendum sit, patet: praesertim, cum non rarô, quando per aliquot dies, ejusmodi stillatitii liquores immoti steterunt, in fundo cerussa ex plumbeo alembico abrasa; imprimis si experiundi gratia, guttam vnam aut alteram spiritus Vitrioli infundas, reperiatur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
