# Tyrocinium chymicum 56

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/56

Res flatulentae, vt cera, resina & similia, sicut & ea, quae facilê ebulliunt, minore imponantur quantitate, & magnis vasis destillentur & quidem sale, arena, aut similibus additis. Destillatio per balneum, conuenit rebus leuioris compagis. Cauendum tamen in herbis maxime calidis: vt in abiinthio, saluia, roremarino & similibus, ne nimis leui calore vtamur, & non tam essentiam; quàm phlegma invtile proliciamus. Sed in lactuca, endiuia & similibus tenuioris substantiae, calor moderatus adhibendus: & sufficit interdum Balneum roris, quod neque empyreuma imprimit, neque parres aëreas tenuiores dissipat. VI. Destillatio per cineres vel arenam, competit rebus consistentiae solidioris, vt seminibus lignis, radicibus, &c. VII. Per vesicam, non tantum tenuia destillantur; sed & alia, quae sunt firmioris texturae, in suo tamen menstrus praemacerata. VIII. Destillatio per retorram, non tantum spiritus grauiores e mineralibus elicit; sed etiam è tenuioribus, vt lignis, seminibus, radicibus, gummis, resinis, &c. aquas & olea extrahit. IX. Herbae recentes succulentae cum destillandae sunt, tundantur, succusquae exprimatur, & postea per calorem Balnei in cucurbita alta destilletur. Herbae, vel sua temperie, vel tempore siccę, tundantur: & aqua communi, vel propria, vel roris Maij, vel vino irrorentur. Copia autem menstrui tanta sit; quae macerationi sufficiat: sin plus affundatur, tota quantitas non abstrahenda. Facta maceratione ad placitum, per balneum destilletur: aut si per vesicam destillationem instituis: adde ad quamlibet libram herbarum, libras sex aquę, & destilla, vt artis est. XI.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
