# Tyrocinium chymicum 58

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBER SECVNDVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/58

Eodem modo per vesicam, quicquid est aromaticum, siue sint radices, siue cortices, siue ligna, siue semina, siue folia, siue flores, destillantur: & oleum simul cum aqua elicitur. XII. Sunt quędam, quae vehementem ignem postulant: sed tamen, ea, non nimis violento vrgendo sunt: ne natura eorum prorsus corrumpatur. XIII. Detur opera: ne lutum, quo vasa destillatoria conglutinantur, expiret, & liquorem aliena qualitate inquinet: praesertim cum ignis violentior adhibendus. XIIII. Acidorum destillatio hoc peculiare habet: quòd ignobilior pars semper priùs egreditur, & nobilior vltimò. Vnde in eorum rectificatione, quod primò elicitur, tanquam plegma separandum. XV. Si aquae empyreuma seu fomitem quendam igneum valdeque calidum, per exiguas partes dispersum, redoleat: corrigitur illud: si vitrum in locum frigidum humidum collocetur. XVI. Cum liquores per B. M. destillati, in solatione rectificandi sunt: tum vitra ex duabus, vel ad summum tribus partibus repleantur, & membrana, quâ ea claudi consueuerunt, acu pertundatur: vt factis perspiraculis, phlegma inutile exhalet. XVII. Destillatio tamdiu continuetur: donec liquor egrediens non sentiat amplius rem impositam.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
