# Tyrocinium chymicum 6

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/6

praesertim cum videamus eos: qui vulgaribus Pharmacopolarum medicamentis firmam sanitatem recuperare non potuerunt, suasu ipsorum Misochymicorum ad thermas metallicas aut fontes minerales ablegatos eorum vsu continuato perfectê fuisse curatos. Vnde sanê coniiciendum est: in eiusmodi mineralibus & metallicis, balsamum quendam fixum spiritusque potentissimos & corruptioni minimê obnoxios conclusos esse. Id quod ex vsu etiam medicamentorum Chirurgicorum conspicuum: vbi vix vllum magnarum virium est, nisi cui vel metallum vel minerale aliquod sit commistum. Absit autem: vt ea cruda, seu veterum, seu recentiorum quorundam more, intra corpus propinanda esse censeamus. Vtile ab inutili separandum: venenum à mumia salutari: nucleus & medulla à corticibus, putaminibus, siliquis & fecibus secludenda. Sic demum exinde apta remedia ad deploratissimos quosque morbos citô, tutô & iucundê curandos, si à Medicis doctis, expertis & circumspectis, ad praescriptas Therapeiae leges adhibeantur exsurgent. Sic Vipera, venenatissima bestia ritê praeparata basin Theriacae, alexi pharmaci illius vniuersalis, tot seculorum experientia comprobati, constituit.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
