# Tyrocinium chymicum 60

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/60

Alij flores tusos, absque menstruo, aut eo saltem tam pauco, vt ad irtigationem sufficiat, modico balnei calore destillant: & ad vim refrigerantem, tantò expeditius euocandam, vnâ destillatione, quam pręcedit irrigatio, ex aqua communi vel rosacea veteri, aut ad virtutem confortantem & fragrantem prolectandam, pluribus in destillata aqua infusionibus vtuntur. Nos ita eam parandam ducimus: distinguendo, inter rosas albas, & incarnatas. Ex illis enim vt plurimum vis refrigerans petitur: ac propterea pauca aqua pluuiali irroratę in mortario marmoreo contundendę sunt: inde torculari succus exprimendus, & destillandus. Incarnatae absque irrigatione contusae, reponuntur in magno vase vitreo, in cellam: post triduum succu exprimitur, qui per balneum dęstillatur. Haec aqua est fragrantissima, quaeque vel multos annos, odoris sui fragrantiam conseruat. Nonnulli recrementis eius aquam puram superfundunt, & ita per octiduum maceratam, vel balneo, vel vesica distillant, quae communi venali viribus & efficacia non cedit.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
