# Tyrocinium chymicum 61

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, CAPVT. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/61

AQVA ROSARVM ARDENS, Sicut ex alijs rebus rebus omnibus. praesertim autem alimentosis, aqua flagrans & fragrans, fermentationis beneficio, educi potest: ita etiam ex rosis, quae vulgò statuuntur frigidae. Porrô recipe rosas incarnatas, caelo sereno, cum rorido madore destituuntur, collectas: eas terê accuratissimê & in cucurbitam vitream, quae postea bene clausa, in cellam reponatur, vt ibi fiat earum fermentario, immitte. Cum iam acidum quiddam redolere videntur: sume de floribus tritis q. v. & per balneum destilla: aquam inde extractam superaffunde parti rosarum alii. & rursus destilla, similem in modum pergendo, donec omnis rolarum fermentatarum quantitas, per alembicum transierit; fecibus, quae in fundo remanere solent, semper segregatis. Tandem omnem aquam ex rosiselicitam. per balueum destilla: & duodecimam saltem partem aut circiter abstrahe, eamque si vis, rectifica. Sic aquam habebis gratissimam & odoratissimam, quaeque non minvs promptê, quam spiritus vini, flammam concipiet.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
