# Tyrocinium chymicum 62

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, AQVA CICHORII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/62

AQVA CICHORII. Recipe herbarum & radicum Cichorii, medio Majo lectarum libras XII. tunde vel minutim incide: iisque affunde aquae communis libras viginti: & postquam per triduum maceraris: ex vesica libras saltem octo destilla. AQVA FOENICVLI. Recipe seminum foeniculi crassiusculê contritorum, libras quatuor: aquae communis libras viginti quatuor: macera in loco calido: & adde Tartari vel Salis communis, vncias duas. Destilla postea per velicam aeneam cum refrigeratorio. Sic aqua cum oleo transibit, quod ab illo separandum. AQVA CINAMOMI. Recipe Cinamomi optimi crassê triti libram vnam: cui affunde aquae rosaceae & vini albi ana libras tres: macera in calore congruo fimi vel ejus vicarii q. s. deinde destilla per balneum, separando aquam primam, quae est optima: secundam item seorsim, vt & tertiam colligendo. Secundae vsus potest esse ad macerationes pro menstruo. Tertia, est phlegma inutile. AQVA ACIDA QVERCVS, IVNI

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
