Latin
AQVA FORTIS PERPETVA ET
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
AQVA FORTIS PERPETVA ET MODVS FACIENDI CINABARIM. Dissolue mercurium in aqua forti, adde sulphuris partem aequalem, destilla per retortam: &habebis aquam validiorem quàm antea, &cinabarim ad collum retortae. AQUA PHILOSOPHICA sine REGIA. Recipe Nitri repurgati, Salis Armoniaci ana vncias duas: Simul tere: misce &impone retortae amplae, cui appone magnum vas recipiens, commissuras retortae cum recipiente leniter lutando: deinde destilla ex cineribus: donec omnes fumi, magnâ violentia egressi fuerint, nec guttae vlterius ex retorta decidant. Tum retortam ita calentem exime, &materalia supradicta noua in eadem dosi repone, &misce cum capite mortuo, destillando vt supra. CAPVT IIII. De spiritibus. SPiritus participant partim de aqua, partim de igne: &prout sunt vel aquosiores, vel magis oleaginosi: pro eo etiam vel aqua, vel oleum dicuntur. Qui tamen è mineralibus prolectantur: olea vt plurimum vocantur. Inter spiritus autem animalium, excellit spiritus sanguinis humani; vegetabilium, spiritus vini; mineralium,