# Tyrocinium chymicum 67

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, AQVA FORTIS PERPETVA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/67

SPIRITVS VINI. Digere vinum generosum in fimo vel eius vicario, in vasis circulatoriis justae amplitudinis, per octo vel decem dies: postea vase refrigerato effunde illud in curcurbitas altas, quibus superpone alembicos rostratos, juncturis cum vesicis porcinis vel bouinis bene munitis; destilla, vt artis est, per B. M. Primo egredietur spiritus, quem separa, mutato recipiente: deinde vrge phlegma vsque ad mellis liquidi spissitudinem: feces per retortam destilla, dando ignem per gradus: & accipies oleum pingue. Ex capite mortuo Sal elicies, phlegma superfundendo, dige rendo, filtrando & coagulando. Quod si praestantiorem spiritum vini desideras: rectifica eum, destillationibus saepius repetitis. SPIRITVS TARTARI. Recipe Tartari albi puri libras quinque pone in retortam vitream, eique in ignem cinerum collocatae recipientem satis capacem adapta. Dato igne per gradus, primo spiritus egredietur, postea oleum, quae rectificari debent, addito salè Tartari, & post ab inuicem separari. Est egregium aperiens, vnde in menstruis retentis, in paralysi, ictero & similibus affectibus mira praestat. Vtuntur etiam in hydrope, cum aquis aliis hydragogis: in lepra; morbo Indico: pleuritide: angina: & exhibent à scrupulo vno ad duos, in aquis conuenientibus.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
