# Tyrocinium chymicum 69

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, SPIRITVS TEREBINTHINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/69

SPIRITVS SVLPHVRIS. Ponatur sub campana vitrea, vas terreum cum sulphure, quod accendatur. Ita verô vas subiectum ad campanam adaptetur: ne fumi egredientes flammam suffocent: sed liberê in illam subuecti in liquorem densentur, qui in scutellam appositam destillet. Ex libra vna, elici potest vncia vna, tante efficasiae, vt Leonhardus Fierauant. eius intra corpus assumti vires non satis admirari possit. Dari vero potest, cum aquis appropriatis aut syrupis, ad guttas quatuor, quinque, sex: & commisceri cum electuariis & pillulis, tam in morbis calidis; quàm frigidis. Exterius etiam prodest ad dentium dealbationem; vlcera luis venereae, gingiuarrum: verrucas: ani & caeterorum membrorum fistulas. Appellatur etiam oleum: sed [GR]καταχρὴδιχως.[/GR] SPIRITVS VITRIOLI. Tres sunt Vitrioli species: viridis, alba; caerulea: participantes de natura [M]Natura Vitrioli[/M] salium, aluminum, sulphurum, secundum magis & minus: prima quidem magis de salè, altera de alumine; tertia de sulphure; constantque ex parte aquea terrea & intermedia, quae, teste Riplaeo in Pupilla Alchimiae, separari non potest à suis extremitatibus, aquea & terrea; nisi mediante mercurio, qui adstipulante Gebero, quod naturae suae est, retinet, alienum respuens & igni exponens.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
