# Tyrocinium chymicum 72

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, SPIRITVS TEREBINTHINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/72

Cum enim ante octo menses eo locorum me contulissem: vt auri argentique fodinas, quae Schemnitii visuntur, intrarem, & mineralium metallorumque notititiam perfectiorem ex [GR]ἀυτοψία[/GR] compararem; Illustris ac generosus Dominus de Bloënstain, generalis minerarum regni Hungarici Praefectus pro humanitate suâ eximiâ, mihi certò confirmauit: quod, etsi duo Vitrioli genera, album vnum valde aluminosum, ex quo aquas chrysulcas conficiunt; alterum caeruleum longê praestantius, reperiantur: hujus tamen minera, quamuis fertissima, planê non colatur: eò quod nunquam sint mercatores, qui tale Vitriolum coëmtum in alienas terras asportare dignentur. Idem & de Antimonio profitebatur, quod in auri fodinis reperitur copiosissimum Illud autem iure meritoque censeri debet praestantissimum, quod è Venre elicitur, aquae beneficio, vt postea dicetur. Huic bonitate succedit illud: quod caeruleum est: plus Solis In se continet: plus Martis in Venerem transmutat: & diutius ignis examina sustinet, antequam vltimos reddat spititus, vndecunque id afferatur, Hujus ergo Vitrioli recipe libras duodecim: calcina in vase terreo, igne moderato: donec omnis humiditas abscedat.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
