Latin
CAPVT V
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 79
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto: feces calcinantur: fixum sal elicitur: acetumque sale essentiali animatum rectificatur; &dein à sale fixo, igne satis violento destillatur, reaffundendo toties super id, quod in fundo remanet: donec totum sal per alembicum ascenderit. Tandem acetum hoc sale proprio impraegnatum, per balneum bulliens bis destillatur: accipiturque acetum, ad durissima lapidum cristallomruque corpora calcinanda, validissimum. CAPVT. VI. De Oleis. OLeum propriissimè dicitur de oleo ex oliuis expresso, omnis excedentis qualitatis experte: de reliquis verò, non nisi per similitudinem. Omnia autem olea inter aëris &ignis naturam ambigunt: &quò acriora sunt; eô magis ignea: quò minus acria, eô magis aetherea &aërea censentur.