# Tyrocinium chymicum 8

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/8

Nam si metallorum & mineralium venenositas à forma eorundem dependet: quis non videt: si ea in tria sua principia, artificio chymico consumantur omnes qualitates lethiferas ablatum iri? Et si in parte aliqua constituente malignitatem stabulari opineris: tantô facilius intelligis: toto in partes suas diuiso: illam segregari posse. Atque hoc modo instituta feralium medicametorum correctio: quàm salutaris, sit, infinitis exemplis: nisi ea nota esse arbitraremur comprobari posset Desinant igitur Misochymici, à mineralium & metallorum vsu intra corpus exhibendorum abhorrere, & nescio quam [GR]ιλιαδα τῶν κακῶν[/GR] ex eo repullulantem temerè pertimescere: quin potius discant à Chymicis verum malignitatis remediorum quibus veneranda antiquitas vsa est, (puta. Antimonii, Mercurij, vtriusque Hellebori, omnium Tithymali specierum, Pityusae, Elaterii, Colocynthidis, Euphorbii Thapsiae, Scammonii, Thymelaeae, lapidis Lazuli & Armenii, Aeris scoriae, Sandarachae &c.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
