Latin
OLEVM LATERINVM
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 87
Unproofread scanNot analysed yet
Hic enim in modum fermenti, corpus, cui miscetur, modo id penetrare possit, in suam naturam conuertit; humorem viscosum putrefactioni obnoxium consumendo. Raimundus Lullus vocat liquorem salsuginosum, per totum corpus dispersum humorem vrinalem: Paracellus Mumiam. Sunt autem varii ab artistis excogitati modi oleum seu spiritum salis eliciendi. Aliqui sal decrepitatum per se destillant, absque additione alicuius rei externae. Sed cum sal sit facilis fusionis: &cum in vnum coierit, spiritus contumacissimos foueat: post destillationem viginti quatuor horarum, omnibus refrigeratis, retortam frangunt: massam salis terunt: &nouae retortae imponunt: cum liquore destillato; idque toties repetunt; donec totum Sal in oleum resoluatur, quod octaua aut nona destillatione fieri solet. Taediosa nimis operatio. Alii sal calcinatum, in cella vel aqua pluuiali dissoluunt: &cum argilla figulina cribellata impastant: indeque orbiculos vel globulos formant: quos exsiccatos retortae indunt, &spiritus eliciunt. Ego verô sic parare soleo.