Latin
ALIVS MODVS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 89
Unproofread scanNot analysed yet
ALIVS MODVS. Dissolue sal commune in humido per se: toties filtra; donec nullas relinquat feces: deinde pone in ventrem equinum, per duos menses: postea fortissimo igne destilla: &phlegma per balneum, a liquore vnctuoso salsuginoso separa. Quicquid corruptioni maximê obnoxium est: hoc liquore si imbuitur, multa secula manet incorruptum. Creditur illud formosissimae foeminae cadauer, hoc liquore fuisse conditum, quod, referente Raphaële Volaterano, tempore Papae Alexandri VI ante annos centum &sedecim aut circiter, in antiquo sepulchro, propè Albanam, adeo integrum, nullaque adeo corruptione contaminatum repertum fuit, ac si eadem horâ expirasset: cum tamen ex scriptura marmori insculptâ, vltra mille trecentos annos, iacuisse ibi defossum constaret.