# Tyrocinium chymicum 89

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, ALIVS MODVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/89

ALIVS MODVS. Dissolue sal commune in humido per se: toties filtra; donec nullas relinquat feces: deinde pone in ventrem equinum, per duos menses: postea fortissimo igne destilla: & phlegma per balneum, a liquore vnctuoso salsuginoso separa. Quicquid corruptioni maximê obnoxium est: hoc liquore si imbuitur, multa secula manet incorruptum. Creditur illud formosissimae foeminae cadauer, hoc liquore fuisse conditum, quod, referente Raphaële Volaterano, tempore Papae Alexandri VI ante annos centum & sedecim aut circiter, in antiquo sepulchro, propè Albanam, adeo integrum, nullaque adeo corruptione contaminatum repertum fuit, ac si eadem horâ expirasset: cum tamen ex scriptura marmori insculptâ, vltra mille trecentos annos, iacuisse ibi defossum constaret.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
