# Tyrocinium chymicum 9

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, LIBRI I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/9

) malignitatis, inquam, perdomandae modum: qui fit corporis heterogenei in suas partes [GR]ἀνατομια[/GR]; non autem consuetâ Mastiches Dragacanthae, Spicae, Cinamomi aut similium additione. Nam qui ita medicamentorum simplicium qualitates venenatas dispeliere & infringere satagit: nae ille similis videtur cocis imperitis & stolidis: quibus si carpiones desquamandi & euiscerandi essent: amarorem bilis, fellea cysti fortê fortuna pertusâ, non eluendum aut segregandum; sed sacharò melleue addito obtundendum esse contenderent: aut si iidem intestina animalium in alimentum hominum praeparare deberent: nec ea ab excrementis sordidis & faetidis mundanda esse; sed vel ambra addita, oleisue odoriferis affusis, coquenda, stultê iudicarent. Porrô Spagyrica non videntur salubria esse & tuta: quia acria & corrosiua, ignisque violentiâ magis caustica reddita, & quia impressum [GR]ἐμπυρωμα[/GR] redolent. Verùm si acria, si corrosiua intra corpus non recipienda: Deus bone, quanta medicamentorum copia ê vulgaribus Pharmacopolis eiicienda? quantus eorum numerus ex Antidotariis expungendus? quot condimenta ê culinis remouenda? Cantharides à Galeno inter medicamenta exitialia, quod per erosionem interimant, numerantur: & tamen parcê sumtae, & quibus oportet, commixtae, [GR]τοι ςλιθοντρίβουσι[/GR] & diureticis, vehiculi loco, ab eodem conceduntur. Vitriolum quàm corrosiuum sit; omnibus constat: & tamen in laudatissimam antidotum, Theriacam recipitur.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
