Latin
OLEVM ANTIMONII
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 93
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT. VIII. De Balsamis. BALSAMI Chymici nihil aliud sunt; quàm olea composita, &aliarum rerum additione spissiora reddita. Constant ferê liquore triplici, spirituoso seu aqueo: oleaginoso: &crasso instar mellis: quibus interdum pro rei natura, moschus, ambra, zibettha &c. addi solent. BALSAMVS CINAMOMI. Componitur hic ex tinctura, per spiritum vini extracta &inspissata, oleo &sale eiusdem, nec non cera alba, in aqua rosacea probê soluta: lota: &ab omni acredine vindicata, quae mediam dat consistentiam. Vel fit ex sebo cerui, aut veruecis, diligenter mundato &loto; ita vt quodlibet per se, vel vnum ex istis, cum cera possit misceri, &postea cum extracto, oleo, &sale ad iustam consistentiam reduci. Ita parantur balsami ex Garyophyllis, iunipero, saluia, roremarino, aniso &similibus qui tam pro externo illitu, quàm interno vsu sunt efficacissimi.