# Tyrocinium chymicum 93

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, OLEVM ANTIMONII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/93

CAPVT. VIII. De Balsamis. BALSAMI Chymici nihil aliud sunt; quàm olea composita, & aliarum rerum additione spissiora reddita. Constant ferê liquore triplici, spirituoso seu aqueo: oleaginoso: & crasso instar mellis: quibus interdum pro rei natura, moschus, ambra, zibettha &c. addi solent. BALSAMVS CINAMOMI. Componitur hic ex tinctura, per spiritum vini extracta & inspissata, oleo & sale eiusdem, nec non cera alba, in aqua rosacea probê soluta: lota: & ab omni acredine vindicata, quae mediam dat consistentiam. Vel fit ex sebo cerui, aut veruecis, diligenter mundato & loto; ita vt quodlibet per se, vel vnum ex istis, cum cera possit misceri, & postea cum extracto, oleo, & sale ad iustam consistentiam reduci. Ita parantur balsami ex Garyophyllis, iunipero, saluia, roremarino, aniso & similibus qui tam pro externo illitu, quàm interno vsu sunt efficacissimi.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
