# Tyrocinium chymicum 96

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, BALSAMVS SVLPHVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/96

Ex animalibus carnes, aut Mumia, hepar, splen, pulmones, testiculi & similes partes eliguntur; vnde vulgô inclaruerunt extracta ex cranio humano ad epilepsiam: ex splene bouis ad menses prouocandos: ex hepate vituli, ad hydropem & fluxum hepaticum: ex pulmone vulpis, ad asthma & similes morbos. Ex vegetabilibus varia fiunt: vt pote ex herbis, floribus, radicibus, succis, baccis, corticibus, lignis, aromatibus, seminibus, fructibus: vt videre est, apud Quercetanum, capite vltimo Pharmacopaeae Dogmaticorum restitutae. Caeterum ad extracta purgantia praeparanda: multi hactenus vini spiritu, pro dissoluente vsi sunt: qui tamen, quod vim eorum catharcticam valde infringat, promiscuê in omnibus non videtur vsurpandus. Adhiberi poterit interdum in Hellebori, Colocynthidos, Scammonij extracto: in aliis autem, substituentur aquae destillatae: vtpote Rhabarbaro, accommodata erit aqua Endiuiae: Foliis Senae Orientalibus, aqua pomorum redolentium, fumariae, faeniculi: Agarico, aqua Cinamomi: & sic potrô aliis aliae.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
