# Tyrocinium chymicum 97

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, BALSAMVS SVLPHVRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/97

Quod si talis aqua vitae, proprio scilicet sale armoniaco priuata, vti Dariotus, & post eum, loannes du Val, Medicus Issoldunensis, Penotus quoque in tractatu de vera medicamentorum Chymicorum praeparatione, in magisterio Tartari, docent, daretur: praestantior, ad omnis generis extracta paranda, desiderari non posset. Verum quamuis dn. Mayaud, vir in re Chymica longê exercitatissimus, & amicus meus singularis, ad illorum doctorum placita, menstruum tale parare, mecum tentauerit: tamen nunquam non in operatione hac oleum & operam perdidimus. Vnde conjicere quis posset: quod, cum bonus ille Penotus in supra citato magisterio Tartari, alios ad Dei timorem, & pro tam raro secreto, gratiarum actionem moneat & inuitet: ipsemet Deum non satis timuerit, nec illi gratias egerit: quando tale magisterium posteritati consecrauit.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
