# Tyrocinium chymicum iii

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/iii

PARACELSVS LIBRO DE tinctura Physicorum, cap. 1. DISCENDAE primum digestiones, destillationes, sublimationes, reuerberationes, extractiones, solutiones, coagulationes, fermentationes, fixationes, & omne quod ad opus hoc instrumentum requiritur cognoscendum est vsu; prout vitra, cucurbitae, circulatoria, vasa Hermetis, terrea vasa, balnea, furni ventales, reuerberatorii, similesque alii, nec non & marmor, carbones atque tenacula. Sic demum in Alchymia, medicinaque proficere poteris. Quamdiu autem per phantasiam & opinionem fictitiis libellis adheresces, ad horum nullum aptus & praedestinatus eris.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
