# Tyrocinium chymicum iv

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/iv

LECTORI S.P. CVm superioribus annis, rogatu quorundam medicorum, nec non suasu meorum intimorum, in hac inclyta vrbe Lutetia, Iudum chymicum erexissem: quo artis Hermeticae amantes, in ipsis manualibus operationibus exercerentur: non tantum ipsis graue & molestum fuit, praeparationum descriptiones calamo excipere; verum mihi etiam longè taediosissimum, eas dictare: & quoties noui Chymiatrias candidati adueniebant, idem semper repetere, eandemque molestiam toties deuorare. Qua propter vt illos scriebdi; me verò dictandi labore imposterum subleuarem: & neutri tempus, quod interdum tribus quatuorue septimanis definiebatur, inutiliter consumeremus: praeparationum omnium, quas tum monstrare solebam, formulas, in vnum congessi: & typographo imprimendas, ea tamen conditione, vt omnia Exemplaria ad me referret, dedi. Accidit autem: vt vnum eorum, nescio, qua ratione, in manus cuiusdam typographi Colonensis incideret: isque consilii mei nescius, absque voluntate & permissione a, editionem, sed valdè mendosê iteraret: & exemplaria typis exscripta hinc inde distraheret.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
