# Tyrocinium chymicum v

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/v

Vnde factum: vt nemini non paulô pòst de autore eius non tantum in Gallia; sed alibi etiam constiterit: praesertim quod Nouum Lumen Chymicum, meâ operâ in hac vrbe primùm editum, illi esset adiunctum. Dolui igitur vehementer: quòd ea, quae ego tumultuariê pro priuato discipulorum meorum vsu conscripseram; & hinc inde ex aliis, praesertim quod ad operationum Chymicarum definitiones transcripseram, essent publicata: veritusque sum ne quis Spagyricocum Philosophorum, me sigilli chymici actorem nuncuparet; neue cum in amicorum, tum aliorum etiam grauissimam & reprehensionem & offensionem incurrerem: quòd Hippocraticę legis immemor, [GR]τὰ ἱερὰ ἱεροις[/GR] remedia adeo exquisita cum vulgo communicarim. Et comprobauit praesagium euentus.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
