# Tyrocinium chymicum vii

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/vii

Ego, fauente Numine, conualui: & recuperatis viribus, ad operas meas redii ordinarias: cumque ad omnes iam emanasse intelligerem: quòd author essem Tyrocinii Chymici: è re & dignitate mea esse duxi: si illud recognoscerem: aliena refecarem: aliaque longê praestantiora substituerem: & omnia in meliorem ordinem digesta, tecum, amice Lector, vt nunc vides, amicê communicarem. Molestê ferant hoc Momi: rumpantur ipsis ilia: iniuriam fieri maximam arcanae Philosophiae Spagyricę clamitent: meque propterea omnibus diris deuoueant: modô ego scopum meum obtineam: vt ipsis aegrê, aliis benè pro tenuitate mea, facere, & errantibus veritatis viam monstrare, non errantes in via rectâ confirmare possim. Alii in pyrotechnia minus exercitati, si de obscuritate quarundam praeparationum conquesti fuerint: sciant velim: tantam esse nonnullorum ingratitudinem vt pote nuper adeo adhuc in togato quodam Chirurgo Parisiensi olim meo discipulo & gratis à me instituto, non leui cum incommodo experiri me oportuit) & tantam quorundam remediorum praestantiam vt necesse omnino fuerit interdum [GR]κρυψει[/GR] & inuolucris vti: ne margaritas preciosissimas, suibus indignis me obiicere, à viris Sapientibus iudicarer.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
