# Tyrocinium chymicum viii

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-beguin/tyrocinium-chymicum/viii

Porrô non deerunt, sat scio, quàm plurimi meorum maleuolorum: qui vt id quod hactenus nec furtis, nec vllis machinis consequi potuerunt, per cuniculos actos obtineant: ea, quae primo capite libelli huius, de praestantia medicamentorum Hermeticorum, contra vulgares Misochymicos disserui, in deteriorem partem rapient & interpretabuntur: clarissimosque Medicos Galenicos contra me concitabunt, sub eo praetextu, quod Medicinam Galenicam superciliosê contennam, studiosamque iuuentutem ab ea alienatam ad Paracelsi nugas adsuefaciam. Absit autem à me: absit, inquam: vt ea medicamenta, quae tot seculis, experientiâ & vsu comprobata fuerunt felicissima repudiem: absit vt Paracelsi scripta suspicienda; Galeni verò & Hippocratis, aliorumque veterum Medicorum monumenta, aeternitate dignissima despicienda existimem. Quin contra ita sentio: neminem vnquam magnum futurum Medicum: cui Galenus & Hippocrates non fuerint magni.

---

Jean Béguin, Tyrocinium chymicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Tyrocinium_chymicum.
