Latin
front.1.2.4 to front.1.2.5
Jean Bodin, De Republica Libri Sex front.1.2.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed non prius tibi acquieveram, quam legatio in Angliam suscepta, inde traiectio in Belgiam una cum Francisco Andium ac Belgarum Duce, qui me ad consilium accersierat, propesitum meum retar darunt: tametsi nova occasione ad id maxime impulsus essem, cum Londim Olybium Gallum hominem, in privatis illustrium virorum aedibus; alium item apud Cantabriges in ipsa Academia difficili ac molesta ratione Anglis Rem publicam nostram interpretari comperissem. At Francisco Duce praematura morte, acerbissimoque totius Galliae casu nobis erepto, cum et otio liberiore frui licuisset, et ad minuendum animi dolorem vix ulla medicina restaret, opert manus admovi. Igitur interpretandi religione soluti, nonnulla detraximus, plurima emendavimus, plura etiam adiecimus; et ea quae de ture maiestatis, deque Magistratuum officiis, imperio, potestate; quae item de iure fetialt minus aceurate, vel obscure scripta videbantur, faciltoribus illustravimus et rationibus et exemplis; caput etiam integrum, quodres ita postularet, De ordinibus civium, disputationi de corporibus et collegiis subiunximus. Quam quidem ad rem illudefficere studuimus, ut responderent extrema primis, medta trisque, omnia omnibus; utque alia ex aliis nexa, et inter se apta colligataque, eadem serie cohaererent. sic enim facilius intelligi posse putavi, non solum quae quamque rem res sequatur; verumetiam quid cuique consentaneum sit. Genus autem dicendi usitatum et quietum, nec ullis pigmentis oblitum secuti sumus; parum admodum solliciti num oratio numerosa molliter in aures audientium influeret, animosque suaviter permulceret; modo sua facihtate ac perspicuitate commendaret. nec vero aegrotantium, ut Celsus medicus apposite scripsit; nec item ciuttatum morbi, verborum luminibus curantur: ac tantum abest ut ar dua ac sublimia, in quibus explicandis res ipsae verba rapiunt, nimis illustri ac magnifica or aione quasi fer culis aureis splendidiora fieri, ut etiam talibus illecebris rerum ipsarum pondus et gravitatem elevari putem;