# De abditis rerum causis 100

Jean Fernel, De abditis rerum causis, RES OMNES CADVCAS ET MORTALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/100

Has autem vector mundi spiritus, coelo in tota vniuer sitatem diffusus, rebus omnibus impertit, simul et speciem et natiuum vitalemque calorem gignendis illis atque conseruandis accommodatum. Is omnia continet, omnia calore vitaque fouet, vt nihil vsquam sit non huius vbertate confertum. Huius vi & ope & inanima quaeque persistunt, & animata sui quaeque gene ris animam habent, alia quidem nutrientem, alia sentientem, alia mentis rationisque participem. Sic illa sese rebus accommo 15 dat, sic singulorum naturis inseruit, vt quantum cuiusque natu ra & conditio desiderat, quantum ipsa subiecti praeparatio ferre potest, tantundem illa exhibeat. Sol quanquam abest longis simè, aduersis tamen corporibus lumen sic impartit, vt niteant splendeantque illa fulgoribus: sed aliter aqua, aliter lapis, aliter lignum, aliter argentum. Ita propemodum & vis illa coelitùs demissa, omnibus quidem est vitalis, sed ita vt alijs tantùm hoc lar giatur vt sint, alijs vt animam insuper habeant, idque aut nutrientem, aut sentientem, aut mentis compotem: non enim vno modo ab omnibus illa suscipitur. Sed & hoc velim postremo admonere, ne illam quidem ipsam vim sui semper similem es se, aut vno se semper modo rebus exhibere: sed aliâs aliter, pro stellarum statu multiformi, quarum commixtio implexioque plerunque euariat, tametsi vectoris spiritus vna est & impermuta bilis substantia. Fieri igitur non potest quod quidam interpretatur, mundi spiritum, vita statumque rebus omnibus sic impertiri, vt ne minimam quidem astrorum opem desideret. Hoc si est, cur quaeso non similia et similiter perpetuò generet, quum semper aequè praesens rebus adsit? B. Non admodum dissimilem mundi administrationem Plato meditatus, ideas solùm videtur ad 35 iecisse, non eas quidem vt plerique nugantur, inter nubes errabundas, sed in mente illa diuina immortales & immutabiles. Que quum ita se habeant (inquit) fateri oportet esse speciem quae sempe eadem sit, sine ortu atque interitu, quę nec accipiat aliude quicquam nec ipsa vsquam ad aliud procedat, quae nec oculis, nec alio: sensu vllo percipiatur, quamque intelligentia contemplandam. veluti sorte quadam acceperit. Altera est eiusdem cum ea nominis, illiusque similis, sed quae & sensibus percipiatur, & ge5 nita sit, & feratur semper, & in loco sit vnde postea veluti vanescat opinione cum sensu comprehensibilis.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
