# De abditis rerum causis 101

Jean Fernel, De abditis rerum causis, RES OMNES CADVCAS ET MORTALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/101

Ita quidem vniuersales ideas adhibita demonstratione constituit, easque immor tales, à quibus, etiam si singulorum formae pereant (velut quum muscae aut scarabęi omnes occidunt) nouae possint suscitari. Quàm multa de his arcanorum mysteria Plato adumbratis sententijs inuoluerit, ex ea quam ad Dionysium dedit epistola per spici potest: in qua ita scriptum legimus: Dicis non satis esse tibi demonstratam eius quod primum est naturam, dicendum est igitur, sed per ęnigmata, vt si quid huic tabulę vel mari, ve terra acciderit, qui eam legerit, non possit intelligere. Sic au tem res habet: Penes omnium regem omnia sunt, omnia ipsius gratia, & ipse est omnium bonorum causa. Secundum verò circa secunda, & tertium circa tertia. Hoc loco mirè aestuant Platonici lamblichus, Proclus, Plotinus, Numenius, Plutarchus alijque plures, et de vera interpretatione inter se acerrimè cer tant: at quam sim à Platonico praeceptore non ita pridem edoctus, hîc si videtur edisseram. Nisi enim per incuriam aliquam mihi periere, chartulas scio & commentariolos mihi esse alicubi repositos, in quibus sententiolas quas ex ore dictantis excepe ram, memoriae à me mandatas memini. Vir erat ille natu grandis, canitie venerandus, barba horrida eaque promissa, seueritate grauis, sic tamen vt ab inhumanitate plurimùm abesset. Comitabatur hinc inde et à tergo, ingens philosophantium turba tum nostratium tum peregrinorum. Breuiter vir erat in quo vno dixis ses laudatae illius vetustatis speciem relucere, adeo vt chori illis venusto ordine & nominis splendore captus, me tum quoque in eum comitatu dederim. Ph. Quem verò non alliceret iste ordinis decor? B. Sed plus poterat summa viri humanitas & modestia, qua quicquid rogabatur, placidè mox & sine supercilio 35 respondebat. Ph. Amabilis ille animi candor. B. Disserebatur frequenter de rebus abstrusis & magnis, quas nec ingenij mei infirmitas ferret, nec crassities penetraret. Quodam autem die quum in vmbracula concessisset, positis sub Platano sedibus, ille quidem mediam occuperio, nos partim in caeteris in orbem subseliij subsellijs, partim in herbescente viriditate consedimus. Tum quaedam de more praefatus, ad hanc rem de qua agimus ita tandem aggressus est: Tria circa regem omnium Plato statuit coaeterna, bonum, mentem, & mundi animam. Bonum appellat rerum omnium patrem & authorem Deum, qui simplex & immobilis, supra omnem omnium naturam & intelligentiam in Parmenide constituitur, estque in omnia exuberans bonitas. A patre bonoque mens procedit, vt ab ingenita soli luce lumen splendidum, quae mens intelligentia est diuina, & optimus boni filius. A mente rursum anima mundi defluit, vti splendor à lumine, quae per omnia spirat, omnia in vita continet.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
