# De abditis rerum causis 102

Jean Fernel, De abditis rerum causis, RES OMNES CADVCAS ET MORTALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/102

Circa primum qui pater est omnium, simplex est & indiuidua bonitatis idea. Ab hac tanquam ab immenso & inexhausto fonte, innumerabiles defluunt idearum differentiae, haud secus atque ex vno simplicique lucis radio, plurimi in coelo radij 15 distincti cernuntur. Has rerum omnium ideas diuina mens excipit, vt sint secunda illa circa secundum: illaque mens rerum omnium quae sunt, quae fuerunt, quęque olim erunt sempiternas ideas tanquam sinu suo complectitur. Ab ijs verò, dimanant idearum rationes animae mundi immissę, à rationibus rationum semina in coelos & sydera sparguntur. Omnia quae in mundo sunt mortalia, à sua quaeque idea & exemplari, quae mens illa diuina vniuersa complectitur, sustinentur. Ideae per suas rationes, mundi animae communicatas, & hae per rationum semina coelorum corporibus indita, huc mundi spiritu 25 deuectae, rerum & ortus & gubernationem procurant: haud secus atque nostri corporis anima spiritibus viribusque de se missis, partium singularum naturas vires & opera continet tueturque. Ad eumque modum id efficitur quod est cùm in Philebo, tum in alijs plerisque locis, vt existat omnis rerum ortus & administratio, à coelorum seminibus, ab animę mundi rationibus, ab ideis quę sunt in diuina mente, vt omnia tandem ad simplex illud vnicumque principium referantur: quo posito constituantur omnia, sublato intereant. Id quoque logo & accurato examine in Parmenide perpensum est: nam id si fortè virtutis suę inflexionem retraxerit, deficiente vita in mortem corruent vniuersa. Hęc enim Dei vita, haec illius actio, rem ad motiones pro sua quamque natura ciere, vitamque omnibus inspirare. Et immortalitatis quidem seminibus coelum conserit, terram verò mutationum. Qua autem ratione anima spiritusque mundi inferiora haec caducaque omnia & gignant & administrent, horumque proxima causa habeantur, ita quidem exquisitius Platonicus praeceptor interpretabatur. Mun5 dus qui quatuor naturae principia tota, vno coeli ambitu coër cet, vnum quoddam corpus est, cuius partes vt animalium inter se cohaerent, vnius spiritus & mundi animę beneficio. Nam Principio coelum ac terras camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit: totamque infusa per artus Mens agitat molem, & magno se corpore miscet.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
