Latin
RES OMNES CADVCAS ET MORTALES
Jean Fernel, De abditis rerum causis 103
Unproofread scanNot analysed yet
Viuunt quidem animalium corpora, sua quęque anima, Mundus autem longè omnibus dignitate praecellens, multò nobilissimam animam est consequutus. Quae enim obsecro vesania, quae dementia sit, partem viuere fateri, negare totum? &mutilo inchoatoque corpori animam esse, qua integrum &consummatum careat? Quae peruersitas, immo verò quis furor, Vniuerso vitam eripere, in quo &cuius beneficio sumus ipsi, viuimus, mouemur? magna est hac in parte diligentia Platonis, &sunt ab eo collecta in Epinomide, in Timęo, in libro de legibus decimo, argumenta &multa &valida, à coelestium amplitudine, à motus cùm perennitate tum constantia, à diuinitate &praestantia vitalis spiritus &caloris, quem illa nobis largiuntur. Atque vt in terris viuentium, sic &in coelis stel larum corpora, animalia esse omnia confirmat, eaque ex corpore pulcherrimo, &anima cùm optima tum beatissima costare. Vt autem in nobis eam quę ossis est formam, &eam quae carnis, et eam quae nerui, &quę alterius cuiuscunque similaris particulae, gubernat ea quae totius est, omnibus quidem particulis se con30 muniter impertiens, nullius verò peculiariter propria, totius corporis communis: sic &quae totius mundi est anima, omnium coelorum, syderum, elementorum, omnium denique quorum ex illis ortus existit, animas fouet ac gubernat. Haec est mundi anima datrix formarum, cuius potestate &viribus singula continentur, &quam verè interpretatur naturam esse il lam vniuersalem, quae caducis rebus prima est origo, cuius vim admirata est eorum turba, qui se physicos appellauerunt, ne minimum quidem eius limites praetergressa.