# De abditis rerum causis 104

Jean Fernel, De abditis rerum causis, RES OMNES CADVCAS ET MORTALES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/104

Caeterùm quo pacto hęc se suasque vires rebus ingeneret, repetito aliunde prin cipio, ita est interpretatus, Mundi corpus concretum, tractabile quum sit, & comprehensibile sensibus, illius verò anima purissima, simplicissima, omnis corporeae molis expers, hęc duo inquam quum maximè dissideant, & longissimo seiuncta sint interuallo, non alia ratione coniungi potuêre, nisi me diae cuiusdam naturae interuentu: ea autem est spiritus aethereus ac diuinus, communis vtriusque et amborum ceu quidam nexus & vinculum. Vt enim animantibus spiritum inesse non dubitamus, qui & animam retinet in corpore, & se ad omnia eius munia accommodatum exhibet instrumentum: sic et quemdam in mundo esse par est, qui non vt ille, quicquam è caducis terrenisque hauriat, sed totus aethereus, totus lucidus, diuinam prorsusque coelestem conditionem obtineat. Hunc Plotinus existimauit à mundi anima vniuersum dimanare, quem vi sua genitali illa quasi turgens procrearet. Per cuncta diffusus & insertus, omnium quae fiunt proximus author, totusque vitalis vitae seminariae rebus infundit: huic enim comes est coelestis ille diuinusque feruor, qui caeteris naturis omnibus, salutarem impertit & vitalem calorem, qui in omnem fusus naturam, animantia omnia, omnes stirpes gignit, conseruat, alit, auget, sustinet. Quare quum vna natura sit quae mundum omnem continet, quaeque ipsum tuetur, fatendum est ipsam esse mundi animam, ex qua conseruatio & salus omnium omnis oritur, & cuius spiritus cuncta complexu conciliat. Sic omnibus inter se concinentibus necesse est, quod à Tullio dicitur, omnia 25 vno diuino et continuato spiritu contineri. In vniuersum mun di corpus diffluens hic spiritus, & singulis se rebus immiscens, secum (perinde vt si vehiculum esset) tum illam mundi animam tum idearum rationes, & è coelo sideribusque rationum semi na inuehit, totis confundit & permiscet: his porrò comites sunt ipsa mundi vita, & salutaris ille siderum calor, à quo est cùm procreandi, tum nutriendi, augendi conseruandique facultas, quam perspicuè cernimus in stirpes, arbores, conchylia animantesque propagatam. Inde hominum, pecudumque genus, vitaeque volantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus, Igneus est illis vigor & coelestis origo Seminibus. Neque verò ab hoc ordine lapides & metalla semoueam, quòd

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
