# De abditis rerum causis 106

Jean Fernel, De abditis rerum causis, DE SPIRITIBVS Q. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/106

Erit fortasse non modò ad perspicuam aeterni Dei cognitionem apprimè vtilis, immo etiam ad morborum & remediorum quae trans naturam sunt demonstrationem neces saria, de quibus pomeridianis horis ex te nonnihil audire confidimus. Quid itaque de spiritibus è sacris literis in vnum quasi fasciculum congesserim, ipse prępando: vos quę aliundè legistis, profundite. Deus excelsus priusquam mundi huius aspectabilis quicquam moliretur, incorporeum illum miris spirituum ordinibus confertum condiderat, qui quum omnes boni essent, neque quicquam malum efficere potuisset qui esset ipse optimus: vnus tamen Lucifer ausus est in corde suo dicere, Isaiae. 14. In coelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, „ & sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis, ascen„ dam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Tum omni exercitu quem fraude & perfidia fefellerat comitatus, de coelo corruit in terram qui manè oriebatur, & in infernum In epistola. detractus est in profundum lacus. Et, vt inquit Iudas Apostolus, Deus angelos qui non seruauerunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni Dei vinculis aeternis sub caligine reseruauit. Itaque infinita illa spirituum multitudo bifariam tum discreta est: hi coelorum sedibus addicti et consecrati sunt: illi coelo exterminati huc in exilium relegati, elementari mundo sedibus incertis oberrant. Superiores illos no „ue choris disiunxit Dionysius: Supremum & excelsissimum tenent „ Seraphin, hinc Cherubin insequuntur, deinde Throni, ab ijs „ dominationes, mox virtutes, proximè potestates, succedunt pri „ cipatus, inde Archangeli, tandem Angeli infimo coelestium ordine. ita enim singulos ex sacrarum literarum monimentis depropsit. Quibus aute obeundis muneribus quique destinentur, ita „ dein expressit: Coelestium spirituum prima distinctio Deum iugiter „ ambiens, & circa illum nullis medijs interpositis agminibus astans, „ aeternam ipsius scientiam simpliciter & indeficienti circumstat affe„ ctu. Ea quippe plurimas ac beatissimas speculationes, purissi„ mis intuer obtutibus, simplicesque & continentes diuinę claritatis „ radios suscipit, atque diuini cibi alimonia pascit, plurima ex di „ uinis excellenti ratione cognoscens, diuinaeque scientiae et agnitionis „ quantum fas est, particeps facta. Quid autem à supremo illo ordine singulis deinceps inferioribus influat, ita quidem exposuit. Superiores eminentioresque ordines, inferiorum quoque agminum De coelesti non carent fulgoribus atque virtutibus: posteriores vero supehier. cap. 10. riorum intelligentiae exortes sunt. Sunt autem omnes ita in5 stituti, vt inferiores superioribus obaudiant, eorumque nutus

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
