# De abditis rerum causis 107

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/107

Cap. 9. enuntient. Ac primi illi quidem vt summi Dei se mouentis, consilia & voces exponant: reliqui verò proportione debita, vt tandem per infimos angelos nobis pro modo et ratione cuiusque, diuinorum sensuum aperiant lucem. Angeli namque im plendi peragunt munus, & ipsorum ordo magis circa euidem tiora & apertiora versatur, ac mundana ferme negotia ab eis disponuntur. Enuntiant enim diuina mysteria humanis ordi nibus, quibus eos pręesse credendum est, vt illorum ministe rio ferantur ad Deum & conuertantur, sintque ipsius societate & coniunctione foelices. Humanarum rerum administrationem angelis sacra scriptura distribuens, Michaelem Iudaeorum Daniel 10. principem, alios aliarum gentium pręsides constituit. Statuit Dcuter. 32. enim altissimus terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei. Neque verò gentibus duntaxat aut terrae prouincijs, sed & singulis nobis addictos esse custodes angelos, inconcusMatth. 18. sa illa euangelij veritas testatur. Videte, inquit, ne contemna tis vnum ex his pusillis: dico enim vobis quia angeli eorum in coelis semper vident faciem patris qui in coelis est. Sic (vt proditum literis accepimus) primi parentis custos angelus dictus 25 est Raziel: Abrahae, Zaxiel: Isaac, Raphaël: Iacob, Peliel: Mosis, Mettraton. Per hos internuntios plurima illi diuinitùs acceperunt. Vnde intelligitur infinitam haberi angelorum mul titudinem, quam tamen sacrae literae extremum quiddam indicentes, ad decies millies dena millena produxerunt. At ve Daniel. 7. 30 ro malignorum spirituum vix vsquam videntur ordines exer citusque attigisse: In omnibus tamen haec mala insunt, furor rationis expers, demens concupiscentia, cogitatio praeceps atque proterua. Haec Iudas triplici genere complexus est: Hi inIn Epist. quit, carnem quidem maculant, dominationem spernunt, maiestatem blasphemant. Itaque demones è patria sedibusque extur bati effrenatius in huius mundi principatum exules inuaserunt, sicque vniuersum obsidione impleuerunt, vt nulla toto sit orbe regio, qua non illi Deorum nomina sibi vsurpauerint, adeò quidem subdolè & versutè, vt (quod mirum videri potest) apud Gallorum Druydas & distantissimos Indorum Gymnosophistas, idem sit cultus deprehensus. Hanc maximè curam dolis omnibus & praestigijs adhibuerunt, vt idolorum specie tanquam Dij coleretur.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
