Latin
Cap. 9
Jean Fernel, De abditis rerum causis 108
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam appellante Christo principe luminum, princeps huius mundi foras est eiectus, neque in nobis habet quicquam, circumiens tamen tanquam leo rugiens quaerit quem deuoret, &quem irretiat technis suis tentationumque insidijs. Plura in praesentia è sacris non succurrunt, vnde pleniorem demonum potestatem astruam: vos quae aliunde noueritis, effundite. B. Rem abditam, nulla sensuum acri 10 monia comprehensam, temeritas sit spreto omnium authorum patrocinio constanter asseuerare. Quocirca de demonibus quicquid sum dicturus è Platonicorum fontibus exhauriam. Demones quosdam esse, eosque mundo vagari, hoc sensus testimonio Plato comprobauit: An est quisquam qui demonum quidem opera opinetur esse, daemones autem neget? Quòd si daemonia esse puto, necessarium est putare me daemones quoque esse an non ita se res habet? Sed omnium numinum multitudine quasi mundum aliquem instituens, in Epinomide summos Deos, vltra mundanos ait amplissimam rerum prouidentiam habere: sub his in coelo quosdam conspicuos esse, tertio infimoque loco daemones. horum genus vnum ex aethere, alterum ex aëre esse. Ac neutrum, inquit, conspici totu potest: sed quamuis hi demones prope nos sint, nunquam tamen manifeste nobis apparent. Et mox: Aliud verò quod ex aqua est, rectè semideum vocabimus. Id nonnunquam cernitur, nonnunquam aspectui nostro se subtrahit: &quum videtur, tenui visu perceptum admirationem adfert. Praeter tria haec daemo num genera Plato quoque Heroas instituit, libro quarto de Legibus. Post Deos istos, inquit, demonibus vir mentis compos sacrificabit, heroibusque post daemones. Heroas extimorum hominum animas esse definiunt, à corporis nexu seiugatas et liberas. Quos Plato daemones promiscuè appellauit, hos Latini ex officijs distinxerunt. Qui administrandis regionibus pręsunt, Dij patrij Penatesque: qui pacato et quieto numine do mum possident, Lares: aut si quando terrorem incutiant, Laruę: qui verò nobis singulis testes et custodes additi sunt, genij appellantur. Heroas quos Graeci dixerunt, veteres Latini Lemures dicere solebant. Quibus viribus pręditi sint ex Platone accipite: Prudentiae mirabilis participes sunt, acuto quippe ingenio tenacique memoria cogitationes nostras omnes cognoscunt.