Latin
Cap. 9
Jean Fernel, De abditis rerum causis 111
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursum: Si Deo gratu est, permultum quidem &breui proficies: sin contrà, minimè. Vnde libro de Repu. sexto ait: Daemonis autem nostri signum 10 referre nunc non decet. Et libro de Legibus sexto, monet vnunquemque numen suum &proprium daemonem, conuenienti sibi honore afficere, quò se is familiarem praebeat, omniaque seruet illaesa. In quam sententiam haec post multa protulit Apuleius, Hic quem dico prorsus custos, singularis praefectus, 15 domesticus speculator, indiuidus arbiter, inseparabilis testis, malorum improbator, bonorum probator: si ritè animaduer tatur, sedulò cognoscatur, religiosè colatur, ita vt à Socrate iustitia et innocentia cultus est, in rebus incertis prospectator dubijs praemonitor, periculosis viator, egenis opitulator: qui 20 tibi queat tum somnijs, tum signis, tum etiam fortasse coram quum vsus postulat mala auertere, bona prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare, sidera aduersa corrigere. Haec sunt quibus ad sacrarum imitationem Plato &ciuitatibus administrandis, &domibus nobisque protegen25 dis daemones addictos confirmat. Caeterùm nusquam malignos à bonis seiunxit, sed omnes promiscuè Deorum nomine complexus est: nam illius aetate bonos demones nondum innotuisse constat. Quoscunque vetustas Deorum cultu venerata est, omnes authore Porphyrio cacodaemones erant. At Platonici iuniores, eos genere toto disiunxerunt. Clarè quidem Proclus, sed apertiùs Iamblichus. Dij, inquit, angeli, dęmones boni, non apparent phantastico modo, sed proprio e prorsus &vero. Spiritus verò mali, phantastico fallacique: simulant Deorum praesentiam daemonumque bonorum, i35 deoque cultorem suum iubent esse iustum, vt ipsi videantur boni sicut &Dij. Quoniam verò natura sunt mali, rogati mala inferre, libenter inferunt, atque nobis ad iniusta. conducunt. Hi sunt omnino qui &in oraculis mentiuntur &fallunt, &turpia consulunt atque peragunt. Dij verò. „bonique daemones neque fallunt vnquam, neque conferunt ad „iniqua. Est insuper maiorum natura daemonum sibimet in„ constans, instabilis secunque dissidens, aliâs alia suadens. Supe„ riorum verò natura sibi constat assiduè, eundemque seruat semper in actione tenorem.