# De abditis rerum causis 113

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/113

Sublata, inquit, causa quae ad Deum referatur nulla praeterea alia videtur consentanea esse. Quandoquidem originem eius inuenire quod dicitur, quosdam esse in Boristene & iuxta columnas Herculis, qui futura praesentiant, captum ingenij nostri excedere videtur. Libro de partibus animalium ita scriptum legimus, Heraclitum dixisse ferunt ad eos qui quum alloqui eum vellent, quòd fortè in casa furnaria quadam caloris gratia sedentem vidissent, accedere temperarunt: ingredi eos fidenter iussit, quoniam (inquit 20 ne huic quidem loco Dij desunt immortales. Quo sanè loco Deorum nomen Genijs, Penatibus, Lemuribus, spiritibus denique omnibus Platonico more impertiuit, vt qui peraequè omnes incorporei & à nostris sensibus remoti sint, operibus solis conspicui. De his autem quae ad rei 25 medicae exercitationem non admodum accommodata videri possunt, iam fortasse vltra modum. Quumque gnomonis vmbra in solario meridiem instare commonstret, par est disserendi finem facere, & quieti valetudinique nonnihil tribuere. Heus pueri mensam primis cibis extruite. Philiatros: Ne te poeniteat optime Eudoxe, in hanc disputationem ceu vi quadam impulsum fuisse, quam spero non parum fructus ad rei medicae vsum nobis allaturam, & cùm mihi, tum caeteris omnibus qui disputantibus nobis assederunt, eximium quendam diuinitatis ardorem concitasse. Si quos enim spiritus orbe toto volitare & vagari compertum habemus, eosque sensu non attingi, incorporeos esse, immortales, & intelligentiae participes: constans 114 DE ABDIT. RERVM CAVSIS LIB. I.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
