# De abditis rerum causis 117

Jean Fernel, De abditis rerum causis, BRVTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/117

BRVTVS. AM satis, & magis opiparè quàm philososphos decet, epulati sumus hilarem in modum. Ne quid igitur diei huius tam pręclarę nobis spereat, ad frugiferam fructuosamque disputaMMitionem nostram reuertamur, & è philosophia quasi e vadis & fluctibus emersi, in amplum illum medicinę campum concedamus. In quo non vt manè, disserendi subtilitate digladiari velim, sed restinctis contentionibus armisque 15 depositis (ne qui pastis controuersam fieri disceptationem causentur) ex te pacatus audire, quantam in re medica abditarum causarum vim esse putes. Eu. Velles igitur diem hunc totum amicis eripere, qui vt animum à grauioribus curis hilaritate quieteque relaxarent, nos fuerant comitati. Quando autem video nostra haec colloquia illis non iniucunda fore, placet diem totum vt coepimus literis consecrare. At ne vel Solis ardore torreamur, vel tetris his septis coërceamur, conueniet sub hortorum virentibus vmbraculis, in herbescentibus subsellijs considere, quâ Fauonius spirat placidissimè eritque nobis terrę tu25 mulus pro mensa, in quam libros si res exigat reponemus. Accedamus itaque, et hic molliter ac delicate recumbamus. Ph. Locus sanè amoenissimus, quo vel musę plurimùm oblectentur: conferet huius amoenitas nonnihil ad rei quam expetimus perspicuam dilucidamque explicationem. Eia tu iam quum vo30 les ad rem aggredere, à medicinę principijs exorsus. Eu. Tria quidem haec, materiam, speciem atque temperamentum, in vniuscuiusque rei naturalis compositione contineri, multis suprà rationibus est confirmatum. E quibus duo vt principia rem omnem constituunt: at temperamentum duntaxat inest in ma35 teria, quae ex primorum mundi elementorum permistione concreuit. Nunc vt ab ijsce tribus neque à pluribus rerum omnium vires profectę sint, & quales edisserendum. Ph. Rectè tu quidem viam quam nos tenere oporteat ingrederis: perge igitur reliquum iter conficere, & dic cur rei procreatę, alias à materia, alias à temperamento, alias à forma vires inesse putes: quum vnica sit totius substantia, à qua omnis actio omnisque effectus enasci & emanare creditur. Eu. Aristoteles efficien9. Metaph. cap. 2. tium causarum, alias esse proponit rationis expertes, alias par„ ticipes. Quęcunque (inquit) rationis sunt participes, contra„ riorum operum sunt effectrices: expertium autem rationis v„ naquęque vnius duntaxat operis est principium.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
