Latin
BRVTVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 118
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc autem argumentum sic ratione comprehendam: Causarum facultatumque naturalium quae sunt rationis expertes, vna vnius est effectus principium, neque ab vna &eadem possunt complu 10 res diuersique effectus prodire. Atqui vniuscuiusque simplicis na turalisque corporis velut stirpis, complures notamus effectus, eosque admodum varios &dispares: Nequeunt igitur hi ad idem communeque principium referri, sed est necesse horum multae sint causę. Ph. Etia si hoc vnum complures causas et facultates habeat, eas tamen omnes temperamento acceptas feram, ni tu mihi patefeceris, harum nonullas à materia, &nonnullas à specie conferri. E. Primùm quidem in temperamento vires aliquas inesse haud inficiaris. Phi. Id ne inficiarer quod omnium philosophorum medicorumque sententijs stabilitum est? Eu. Neque tamen id 20 in se vno functionum omnium vires comprehendit. Ph. Quarum nam igitur? Eu. Earum duntaxat quę quodammodo primarum qualitatum naturam conditionemque redolent. Phi. Quomodo? Eu. In permistione necessum est omnino, aut vnam, aut duas qualitates excellere: quae quoniam superiores sunt, omnem temperamenti efficientiam sibi vendicant, vt quicquid ab illo efficitur, id ab ijs perfectum esse dicatur, quanuis otiosa non sint caetera. Quod enim calidum perhibemus id quidem calefacit, licet imbecillius quàm ignis: quod calidum siccumque est, calefacit simul &exiccat. Neque ex tempe ramento potest vlla functio prodire, quae non ad vincentis qualitatis naturam vimque referatur. Hęc si sola sit et pura, elementi vires habebit: si contrarij permistione temperata, easdem prorsus etiamnum vires, licet obscuras &inferiores, obtinebit. Contrarij enim repugnantia, vincentis qualitatis vires et exuperantiam impedire quidem potest, at illius naturam ac vim nequit prorsus obterere. Ergo in temperamento necesse est vincentis elementi vis maneat, atque dominetur, licet depres sa &infirmior: quae semper naturae pristinae memor, alterius diuersique generis nullum possit effectum proferre. Id ita esse vt tibi persuadeam subtiliore mihi ratione opus videtur. Vera permistio corporum est, temperamentum solarum est qualitatum. Contrarię autem qualitates non in se mutuò transeunt 5 inquit Aristoteles: neque enim calor abit in frigus, (neque humor in siccitatem, aut contra) sed ipsum duntaxat corpus subiectum mutationem subire constat.