# De abditis rerum causis 119

Jean Fernel, De abditis rerum causis, BRVTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/119

Neque enim calor frigo ri neque frigus calori, sed quod subijcitur vtrique est materia. Ergò si contraria existimat in sese commigrare non posse, qui fiet vt ex principum qualitatum temperatione aut vis aut qualitas noua emergat, quae diuersam naturam adepta, illarum nihil redoleat? Necessum est igitur vires quae ex principum qualitatum temperamento prodiêre, superioris dominatisque qual ratis naturam imitari. Ph. Huius sane conclusionis ra15 tiones video. Materiam verò quas tandem ad efficiendum vi res accepisse putas? rudis enim & informis quum sit, atque duntaxat sustinendis rerum formis subiecta, nihil prorsum efficit, sed patitur sustinetque omnem mutationis ordinem. Eu. Simplici nudęque rerum materię, vires nullas aut functiones inesse statuo: sed ei quam ex permistis elementorum substantijs cocretam esse confirmauimus. Hanc autem luculentius explicare constitui. Demonstratum est ab Aristotele cum alijs locis, tum maximè quarto Meteorologicorum, è quatuor primis qualitatibus duas, calorem nempe & frigus agere ob idque efficiem 25 tes appellari: duas verò humorem atque siccitatem pati, iccircò & patibiles dici. Sic & de primordijs naturae, ignis & aër tanqua causae efficiunt, aqua & terra patiuntur vt materia. Quae enim potentiora sunt & viribus excellunt, simpliciter efficiem tia pronuciat: aquam verò & terram quae minus possunt ma 30 teriam facit concretorum corporum, horumque qualitates siccitatem et humorem patibiles. Animantes inquit, in terra et in aquam duntaxat persistut atque degunt, in aëre autem & in igni minimè: proptereà quod terra & aqua corporum materies existunt. Mox subiungit: Quod itaque patitur, aut aridum aut humidum, aut ex vtroque conflatum est. Atque aquam humidi, terram sicci corpus esse statuimus: quippe quae inter hu mida et sicca, maxime pati solent. Et alio loco: Quum autem similaria alia ratione ac via quàm dissimilaria constitui soleant ex quibus ea fiunt, sunt: materies quidem siccum et humidum, & terra 1. De genera. 2. De genera. cap. 1. 2. De genera. tap. 2.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
