# De abditis rerum causis 125.1-4

Jean Fernel, De abditis rerum causis, 125.1 to 125.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125.1

Haec itaque quoniam vires & naturas cleras elementorum excesserunt, supra naturalem philosophiam (quae tota in illis versatur) constitui, nec demonstrationum cancellis coarctari meritò iureque dicemus. Praeclarè Theophrastus, eorum quae sciuntur, & quorum naturalis quaedam ratio haberi potest, certos limites hac oratione praescribit, Siquidem qui de omnibus rationem quęritant, simul cum ratione scientiam tollunt: immò verius erit dicere eos rationem petere eorum quorum neque est, neque fuit. Quamobrem (multis in hanc rem propositis exemplis) in natura & in vniuersi substantia, ait terminum quendam constituen10 dum esse eorum, quae vnde & cuius gratia existunt, ratione cognosci potest: in hoc enim dicendo aliquo vsque progredi possu mus, supra naturae limites non possumus. Aristoteles naturalem philosophiam instituens, quę ex primis rerum naturis atque ex rebus sensu perceptis demonstrationes adfert, dum fortè in abstrusas & 15 inexplicabiles huiusmodi quaestiones incidit, earum solutione certaque definitione se abstinens, inquit omnes esse supra captum humanę mentis. Hinc palam est veteres illos philosophię proce res, non omnium quę fiut, sed quorundam duntaxat rationes ab elementis petijsse, neque causas eas attigisse, quas generali fusoque 20 nomine occultas rerum proprietates appellant. B. Si inter omnes conueniret diuinitatem quandam rebus inesse, nihil equidem reclamarem: caeterum quum diligenti obseruatione videam summos viros, maximeque Galenum illius nusquam, occultę autem proprietatis parcè & timidè mentionem fecisse, cur quęso à tanto viro sine magna necessitate sponte desciscam? En. Videbam te non satis animo certo et confirmato posse in ijs quae nuper concesseras consistere: non equidem te à Galeni dogmate conor diuellere, sed in eo cor roborare potius. Quanquam enim diuinitatis nomen is minus apertè celebrauit, rem tamen ipsam quę variè ac multifariam dici 30 poterat, frequenter attigit. Quod ne posthac dubites, tibi iam demonstrandum suscipio quantum dignitatis ac virium Galenus occultis rerum causis destinarit.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
