# De abditis rerum causis 125.5-7

Jean Fernel, De abditis rerum causis, 125.5 to 125.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125.5

Is enim etsi est in ratione multus, et quanquam rerum omnium causas omnes, ne quid ignorare videatur, in prima elementa referre vult, idque ex institu35 to proponit, persaepè tamen vix suis principijs ac limitibus se continens, cogitur clàm & quasi furtim in occultas rerum proprietates illabi: idque tam frequenter vt artis nulla parte id deuitare possit. Bru. Mira sanè polliceris, quae optarem tam facilè ex Galeni verbis ostendi, quàm breuiter dicuntur. En. Dicta quidem breuiter, sed diffusa tamen res est, à qua si quis expectandus est fructus, paucis certè illa verbis nec comprehendi neque coërceri potest. si patienter & constanter audies, locos eos sigillatim patefaciam quibus necessariò Galenus abditarum proprietatum dignitatem celebrauit, illisque tum rationes tum medicorum philosophorumque sententias addam, quò stabiliora & firmiora sint omnia. B. Si quid est eiusmodi, maximum profectò esse fateor, & sine quo ars medendi manca sit & mutila. At non ego pollicitationibus sed re ipsa moueor, quam vehementer exopto. Hanc ingrede 10 re dum voles, me docilem ac beneuolum prębebo, nisi quam obscuritatem & quasi tenebras ob sensus offundas, quas illustrari velim. CORPORIS HVMANI ET CVIVSCVN. 15 que animantis diuinam esse fabricam.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
