# De abditis rerum causis 125

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/125

Cap. III. EVDOXVS. B hominis natura exordium inducens, pri 20 mam illius in vtero conformationem qualem & quibus ex causis Galenus instituerit, ex va rijs locis depromam Libro de foetus conformatione, in quaestionem id atque dubitationem sic adducit, Sicut iam ostendi corporis nostri structuram, summam architecti sapientiam & potestatem referre: ita velim mihi philosophos istos opificem indicare, deus ne sit aliquis sapiens simulac potens, qui primùm sanè cogitauerit, quale cu "iusque animantis corpus fingere conueniret: deinde potentiam ipsius ostendere qua quae proposuit, absoluit: an anima quędam sit à diuina differens. Mox autem huius solutionem scrutatus ait, Atqui necessarium est vel ex motu quodam si,ne ratione & arte foetuum conformationem ad optimum finem perduci: vel Deos similiter atque eos qui miracula moliuntur (si quum motus initium dederint discedunt quidem, machinae verò aliquantum artificiosè mouentur) stirpium animaliumque semina in quandam motuum continuationem idonea praeparasse, postea verò nihil ipsos agere.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
