# De abditis rerum causis 129-2

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. 1. ad finem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/129-2

Cap. 1. ad finem. ribus. Si enim in luto, in sorde, in limo, in stagnis, in plantis & fructibus, quum putrescunt, animalia quędam gignutur, eaque mirabilem ostendunt generantis spledorem, quid oportet existimare in superioribus corporibus? Si eximia est mens & intelligentia quae in tantam sordem accedit, quantam existima re oportet esse eius excellentiam in Sole, in Luna & in plerisque astrorum? Mihi certè haec cogitanti, per ambientem nos aërem mens quaedam non parua porrigi & extendi videtur.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
