# De abditis rerum causis 130

Jean Fernel, De abditis rerum causis, Cap. 1. ad finem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jean-fernel/de-abditis-rerum-causis/130

Haec si quis libera solutaque mente circunspiciet & contemplabitur, videns in tanta carnium humor umque colluuie inhabitantem 10 tamen mentem, videns praetereà animalis cuiusque compositionem & structuram (omnia enim specimen & dignitatem prae se ferunt sapientis conditoris) illius quae in coelis est mentis magnitudinem & excellentiam admirabitur. His planè Galenus vniuersi naturam ipsumque mundi animum designauit, cuius sapientiam iustitiam & prouidentiam passim admiratur & suspicit. Nunc verò vt is supra naturam, Deum statuerit primum rerum omnium conditorem, hinc deprehenditur quod ait, Deos olim stirpium animaliumque semina in perpetuam motuum continuationem idonea praeparasse, vt nihil 20 postea ipsi agerent. Hoc enim quid aliud est quàm, Deum proprijs seminibus generatim & per species esse diuisum, cuius virtus per omnia commeet? Quod si est quicquid matutina disputatio confecit, id omne etiam Galenus asseuerat: neque aliud Plato, aliud Aristoteles, aliud Galenus principium causamque statuit procreationis formarum. Placet hunc locum plenius tractare, & sententias proferre, quibus Galenus conditorem hunc genitoremque rerum, non modò naturam aut mentem, sed summa animi agitatione & contemplatione Deum appellauit. Nos (inquit) ortus principium à creatore acceptum 30 seruamus. & mox, Non enim satis erat velle tales fieri: neque si creator lapidem repentè voluerit hominem efficere, id in il lius est potestate situm. Hoc autem est in quo à Mosis opinione tum nostra tum Platonis & aliorum qui apud Gręcos naturae rationes rectè pertractauerunt, dissidet. Nam illi satis est Deum ornare velle materiam, eam enim statim vbi ille voluit ornatam esse: omnia siquidem in eo posita illique parere existi mat, etiam si cinerem voluerit equum vel bouem efficere. Nos , autem non ita sentimus, sed esse quaedam dicimus quae natura fieri non possint: & haec omnino à Deo non attentari, sed ex ijs quę fieri possunt id duntaxat eligi quod est optimum.

---

Jean Fernel, De abditis rerum causis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_abditis_rerum_causis.
